OBSIDIONALIS Corona

OBSIDIONALIS Corona
OBSIDIONALIS Corona
dicta est Romanis, quam ii, qui obsidione fuêre liberati, Duci illi, qui obsidionem solverat, dare solebant. Fuit graminea, observatumque ut fieret e gramine, quod generatum esset in eo loco, intra quem, qui obsessi fuerant, erant conclusi. Hanc Plin. l. 22. c. 3. et 4. omnibus aliis, gemmatis, et aureis, vallaribus, muralibus, rostratis, civicis et triumphalibus praefert; quippe cum reliquas aut Imperatores militibus, aut ipsi milites militibus darent: hanc vero miles daret Imperatori. Erat autem e gramine, quod certissimum apud Antiquos victoriae signum esset herbam porrigee victos, h. e. terrâ et altriceipsa humô ac humatione etiam cedere. Talem accepit L. Sicinius Dentatus, ille Romanorum Achilles. vide A. Gellium l. 2. c. 11. Decius item, et Q. Fabius Max. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 17. Vegetium cum Annotat. stewechii, l. 2. c. 7. Tertullian. de Coron. mil. Anton. Thysium Notis in Gelli loc. cit. etc. Scipio porro Aemilianus, apud Plinium de viris illustr. c. 58. et Augu. suts cum M. Cicerone filio Consul, apud Plin. l. 22. c. 6. Inter eam et civicam id intererat, quod altera singularis salutis signum esset, altera diversorum civium, vel etiam univ ersi exercitus servati. Hinc usus illius sub Principibus quam diutissime retentus est, teste Amm. Marcellinô l. 24. Ita nunc enituerunt hi, qui fecêre forti Iime; Obsidionalibus coronis donati et pro contione laudati veterum more. Quippe in qua tantum claritatis erat, ut eâ nihil in rebus humanis haberetur sublimius. Unde P. Decius eâ donatus, bovem album Marti immolavisse et centum sulvos, qui ei virtutis causâ dati fuerant simul ab obsessis, Teligione sic pretium coronae huius abunde testatus legitur, apud Plin. eundem l. 22. c. 3. Vide Car. Paschalium Coronar. l. 7. c. 16. Ceterum, urbs omniem, quas novimus, diutissimam Obsidionem sustinuit Azotus, Syriae urbs. quam, ab Asar-haddone Babylonio Rege Iudaeis ereptam, Esai. c. 20. v. 1. Psammitichus Aegypti Rex, quod urbs ista Aegypto immineret, obsedit annos XXIX. oppugnavitque donec expugnavit, Herodot. c. 157. l. 1.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Corona — (lat.), Kranz, Krone, bei den Alten ein häufig vorkommendes Schmuck und Ehrenzeichen. Bei den Griechen war der Kranz (stephănos) ein Amtszeichen, wie bei den Athenern der Myrtenkranz der Archonten, Ratsherren und der Redner, solange sie sprachen …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Corona gramínea — Saltar a navegación, búsqueda Para otros usos de este término, véase Corona. En la Roma Republicana y al comienzo del Imperio, se conoció por corona gramínea o corona obsidional (en latín corona obsidionalis o corona graminea) a la máxima y más… …   Wikipedia Español

  • CORONA — I. CORONA Urbs Daciae mediterranea forsan Palmissa antiqu. Nunc urbs Transylvaniae ad Burciam amnem, Stephanopolis et Brassovia etiam: munita in regiuncul. Burcza; ubi 3. suburbia, quorum unum Bulgari, 2. Hungari, 3. Saxones incolunt. 12. leuc.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Corona obsidionalis graminea — Die Corona obsidionalis oder graminea („Belagerungskrone“, „gräserne Krone“) war eine Militärauszeichnung im römischen Reich. Sie wurde an den Feldherrn verliehen, dem es gelang, seine belagerte Armee zu befreien. Sie war aus Grasbündeln und… …   Deutsch Wikipedia

  • Corona (Antike) — Bekränzte Zecher auf einem etruskischen Grabgemälde (etwa 500 v. Chr.; Tomba dei Leopardi, Tarquinia, Italien) Corona (Plural Coronae; lateinisch „Kranz“) war ein in der griechischen und römischen Antike ein als Auszeichnung verliehener oder zu… …   Deutsch Wikipedia

  • Corona — Co|ro|na: ↑ Korona. * * * Corona   [lateinisch »Kranz«, »Krone«] die, /...nen,    1) im antiken Rom anfangs nur der Gottheit zustehender Kranz, dessen Ursprung in der magischen Bedeutung des Kreises und bestimmter Pflanzen lag. Seit alters trugen …   Universal-Lexikon

  • VALLARIS Corona — dicebatur corona Castrensis, quâ donabat eum Imperator, qui primus hostium castra pugnans ingreslus esset: a vallo, cuius figura insignis erat. Inscript. antiqua, Donato. hastis putis. V. vexillis. VIII. coronis. muralibus. II. vallaribus. II.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FRONDEA Corona apud Plin. l. 16. c. 4. ubi — postquamdixisset, Romulum huiusmodi coronâ Hostum Hostilium coronasse, quod Fidenam primus irripuisset, addit, P. Decium patrem Tribunum militum frondea donavit exercitus ab eo servatus Imp. Cornelio Cosso Cos. Cum Obsidionali male confunditur,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MILITARIS Corona — non una apud Romanos fuit. Et quidem priscô more duces, cum exercitum lustrarent, coronatos fuisse, discimus ex Appiano Bell Civil. l. 4. ubi Cassio, exercitum lustranti, lictorem coronam inversam veposuisse, memorat. Et Statio l. 4. Sylv. 2. v.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Dona Militaria — Caesar mit Lorbeerkranz Centurio mit Phalerae Das römische Militär kannte unterschiedliche Auszeichnungen (dona militaria) für besondere Tapferkeit. Die frühste überlieferte Auszeichnung war die Patera …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”